| Gymnasium Freiherr-vom-Stein omnibus lectoribus salutem plurimam dicit !! | |
|
Tandem et nos discipuli linguae Latinae viam in interrete invenimus! Hodie nos vobis praesentare cupimus. Ecce schola nostra ! : Est Gymnasium communale urbis Hammonae, quae urbs circiter 180 000 incolarum in regione Guestfalia / Germania, sita est , ca. 40 km longe ab urbe Tremonia (Dortmund). In gymnasio nostro fere 70 magistri 1037 pueros puellasque docent et ad maturitatem universitatis intrandae praeparant. Post quattuor annos in schola elementaria discipuli ab aetate 10. usque ad 19. per novem annos praecipiuntur et educantur, Liberi omnium religionum recipiuntur. His temporibus nos discipuli quattuor linguas discere possumus: linguam Anglicam, Francogallicam, Hispanicam, Latinam. Ab classe septima, id est a tertia anno in nostra schola, discimus aut linguam Francogallicam aut Latinam. Linguae electae tum per quattuor et dimidium annos studere solemus et, si volumus, usque ad classem ultimam colere possumus.
Linguam Latinam insuper in otio colere possumus. Existunt adhuc quattuor coetus, quibus discipuli interesse possunt. Ita Latinitas quasi oblectamentum fit, quod iam nonnullis discipulis gaudio maximo est. In coetu primo minoribus dedicato pueri puellaeque legunt et ludunt. Coetum secundum frequentant ii, qui iam per duos anoos linguae Latinae student; in coetu tertio illi se praeparant, qui Certamini Foederali Linguae Latinae interesse cupiunt. Coetus ultimus eis dedicatus est, qui languae Latinae peritiores sunt. Nos discipuli etiam ad alios conventus Latinos adducimur: e.g. ad L.U.P.A.m in oppido Verina (Werne) sitam; Ad Circulum Litteras Latinas legendi in nostra patria Hammona; ad Septimanas Latinas, quae Amoeneburgi habentur. Optime valeatis ! Et si velitis, dirigite, quaeso, litteras vestras huc: ....... P.S Responsum vestrum cum gaudio exspectamus ! |